- FUGGERORUM Familia
- FUGGERORUM Familiain Germania illustris. Auctor eiusIoh. Geggingensis Augustaecivis factus est et textoriam exercuit: sed posteri virtute, meritis, opibus in facstigium hoc, quod nunc tenent, ascendêre. Fundamentum iecit fil. Ioh. Iacobus, qui es Mercatore factus est Consiliarius Maximiliani I. Imp. huius vero filii, Ulricus atqueve Georgius ab Imp. Barones ac Domini in Kirchherg et Weissenhorn dicti sunt. Et quidem Georgius, qui obiit A C. 1506. ex Regina in Hoff, genuit Raim undum atque Antonium. Quorum is (exstinctus A. C. 1535.) ex Catharina Thurzonia, Ioh. Iacobum atque Georgium suscepit, quorum hic Comitis Kirchbergii titulo insignis (defunctus A. C. 1569.) ex Ursula Lichtenstenia Philippi Eduardi Pater suit, (exstincti A. C. 1618.) quo et Mariâ Magdalnâ Konigsecciâ genitus Hugo, Mariam Iulianam Vohlin sibi iunxit ex eave Albertum suscepit, ex Maria Francisca agnata, genirorem Paridis Georgii (nat. A. C. 1651.) Hugonis Ottonis (nat. et denat. A. C. 1652.) Ferdinandi Francisci (nat. A. C. 1654. denat. A. C. 1655.) Ioh. Edoardi (nat. et denat. A. C. 1655.) Ferdin. Eustachii (nat. et denat. A. c. 1656.) Ithae Mariae Eleonorae Leopoldinae (nat A. C. 1657.) etc. Comitum Kirchbergae et Weissenhornae etc. Phil. Iac. Spener. Theat. Nobil. Europ. part. II. p. 45. Antonius autem praefatus, e filiis Marco, Ioh. et Iacobo, quos ei peperit Anna Rechlingeria, tres praecipue lineas ab his suis capitibus nunc quoqueve dictas produxit. Ex Ioh. posteritate (Hans Fuggerische Lini) descendunt liberi Ioh. Eusebii Fuggeri Com. Kirchbergae, Mariae Eleonorae Dorotheae Furstenbergiae mariti, Maria Francisca Eusebia (nat. A. C. 1649.) Franciscus Leopoldus (nat. A. c. 1650. denat. 1657.) et Mariâ Eleonorâ (nat. ac denat. A. C. 1653.) Comites in Kirchberg et Weissenhorn etc. Ex Marci progenie (Marae Fuggerische) Nicolaus est, qui ex Iuliana Liechtenstenia, progenuit Ioh. Franciscum (nat. A. C. 1637.) Ioh. Carolum (nat. ac denat. A. C. 1638.) Maximilianum (nat. A. C. 1639. uxorem Comitis de Schaumburg) Iulianam (nat. A.C. 1640.) Georg. Hartmannum (nat. ac denat. A. C. 1642.) Annam Elisabetham (nat. A. C. 1644.) et Franc. Casimirum (nat. ac denat. A. C. 1647.) etc. Vide Eundem ibid. p. 92. Ut et Part. III. p. 65. ubi Ottonis Henrici, qui obiit A. C. 1644. ex Maria Elisabetha Truchsessia liberos enumerat octodecim. Fuit autem et is ex Ioh. posteris etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.